Hisce succurrit vbi figuras & imagines reddere non potest: cum in imaginabilium, vel figurabilium genere non versentur. Carent. n. illa accidentibus illis quibus sensuum pulsari consueuere ianuæ: carent partium differentia, & dispositione, sine quibus antecedentibus, effigiantis actus non succedit. Horum genus ex vna parte ingrediuntur quædam medio se habentia modo: nempé quæ quodammodo referunt, & referuntur: cuiusmodi sunt indicia. Indicamus enim non solum efficiabilia, imaginabilia, & exemplificabilia; item exempla, imagines, & effigies: verum quoque, quæ sigillis, notis, & characteribus exprimunt, & exprimuntur. Vnde non temere in illa enumeratione indicia mediam sortita sunt sedem;
Mercurium ergo præsentat species: forma simulachrum, exemplar, & spectrum. Mercurij veró substantiam, essentiam, bonitatem, iustitiam, & sapientiam, præsentant notæ, characteres, & sigilli. Quæ veró promiscué tum Mercurium, tum & omnia quæ de Mercurio dicuntur præsentia reddunt: indicia sunt proprius appellata. Iis tanquam communi imaginis, notæque stipite: indicamus, & præsentamus, vtrumque. Sicut in demonstratiuis pronominibus est manifestum: cum Mercurij, & virtutis dicimus hoc simulachrum, hoc signum, hanc notam, hanc similitudinem.