Istis consideratis: memento huic arti media alia vsu veniro non posse ad suum finem consequendum, quam sensibilia, formata, figurata, tempori, locóque contracta: quemadmodom & in omnibus aliis technicis animæ operibus accidere in primo volumine Clauis magnæ fuit expressum. Nihilo tamen minus non vti intelligitur omibus tanquam imaginibus: siquidem multa quorum debet esse memoria, imaginabilia non sunt neque effigiabilia, neque simili quodam insinuabilia; cuiusinodi sunt termini, vsia, ypostasis, mens, cæteraque id genus: sed vt signis significabilium; imaginibus imaginabilium. Et cum hoc illud non est mente prætereundam quód non minus sunt alligatæ signis imagines, quám signa imaginibus sunt adnexa.
Ex adnexionis defectu accidit infirmitas illa, qua vtentibus arte multoties collocata species non occurnt, non tamen ex hoc capite rem ipsam perpendisse videntur prædecessores nostri. Hic est qui interim visus sensum refringit magis quam lumen excellentius, densior obscuritas, magna celebritas, distantia dispergens, & id genus alia, quæ locis quibus vti consueuerunt solentem accidere. Hinc veluti percussi canes lapidem mordentes vel baculum, verum discriminis huius authorem minimé percipientes, alium incusant. Nobis autem cum datum est illam inuenisse, &