Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 65 —

perfecisse, nec locis materialibus (verificatis. s. per sensus exteriores) vltra non indiguimus, nec ordini locorum memorandorum ordinem adstrinximus: sed puro phantasiæ architecto innixi, ordini rerum memorandarum, locorum ordinem adligauimus. Vnde nobis ita successisse presumimus, vt quidquid ab antiquoribus hac de re fuit consideratum , præceptum & ordinatum (quatenus per eorum scripta quæ ad nostras deuenere manus extat explicatum) non sit conueniens pars inuentionis nostræ, quæ est inuentio supra modum prægnans cui appropriatus est liber Clauis magnæ. Sed interim ad dignitatem considerationis istius conuertamur.

XVII.

Fama est naturalis considerationem proportionari considerationi de simo, quæ non formam seorsum, nec materiam seorsum respicit, quæ naturæ nomine insigniuntur: sed materiam formatam, formamque materialem materiæ adplicitam, quibus efficitur quod naturale proprié nuncupatur. Hic est nexus ille, quo abacto, nullum prorsus opus est, quod natura valeat effingere: multó minus valet ars quæ eiusdem pedissequa: si infra nihilum minus aliquid esse licet somniare, Ars. n. non solum vt primum subirctum naturam ipsam supponit: sed & vt subiectum proximum ipsum naturale. Sicut igitur omnis ars pro suæ considerationis elementis requirit rationem materiæ conuenientis suorum operabilium, atque formæ concinnioris (cum generalis omnium finis sit in aliquæ subiecto aliquam nouare formam:) ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicæ facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca, cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque tribuit signa, notas & characteres: quæ quia etiam in imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem ordinatas foruias, appellant imagines.