Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 66 —

quam nouare formam:) ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicæ facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca, cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque tribuit signa, notas & characteres: quæ quia etiam in imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem ordinatas foruias, appellant imagines.

XVIII.

Habet pictura (vt decentibus vtar in hac arte terminis) subiectum primum in quo, parietem, lapidem, & similia. Habet subiectum proximum ex quo, ipsum colorem; & habet pro forma ipsos colorum tractus. Scriptura etiam habet subiectum primum chartam tanquam locum: Habet subiectum proximum minium, & habet pro forma ipsos characterum tractus. Ita & hæc ars obiectiué duplex admittit subiectum: primum videlicet quod est locus; & proximum quod est appositum, sine adiectum. Potentialiter etiam duplex admittit subiectum, memoriam videlicet, atque phantasiam in genere, loco vnius: & speciem phantasiabilem seu cogitabilem in genere, loco alterius: Et admittit pro forma intentionem, & collationem specierum existentium in vno subiecto; ad species existentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura, quibus suam forment materiam, adaptant organa: ita