Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 67 —

& huic, non desunt arti suarum figurationum instrumenta.

SECVNDA PARS.

Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet. Prima quæ speculatur quæ, & qualia debeant esse subiecta. Secunda quæ docet quæ, & cuiusmodi sint apparandæ formæ. Tertia quæ adaptare docet organum, mediúmque illud, quo solertior operatur anima: de quibus omnibus perfectissimé in primo Clauis magnæ peractum est: pro ratione tamen huius libri ne sit truncus, & imperfectus in se ipso (non. n. semper est commodum inquirentem artis principia ad subalternantem transmittere disciplinam: quatenus. n. principia differentus quibusdam ad speciem aliquam contrahuntur; migrant in primam partem scientiæ subalternatæ) tres pro tribus istis canonum ordines adducemus. Primos de materia siue de subiecto. Secundos de forma siue de adiecto. Tertios de instrumento quod virtutem præ se fert efficientis: vnde in idem vergunt caussæ, genus efficiens & instrumentum.

DE SVBIECTIS.

Primum ergo subiectum est technica extensio, siue sinus in phantastica facultate, ordinatus. Ex speciebus receptaculorum consitus, quæ ex animæ fenestris influxere. Diuersis distinctum partibus, visa omnia atque audita suo recipiens ordine & ad animæ libitum reti-