Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 68 —

nens. Quæ definitio respicit subiectum commune, formarum communium, ex arte communi quæ ex antiquitate ad nos vsque deducta est. Prim um autem subiectum ex principus Clauis magnæ est: phantasticum chaos ita tractabile; vt cogitatiua potentia ad trutinam redigente visa, atque audita in talem prodire possit ordinem, & effigiem; quale suis membris primis vltimisque partibus felicissime valeat ipsa per aures vel oculos percepta constanter presentare, tanquam nouæ arboris vel animalis, vel mundi prospectum incurrens. Haud. n. secus tale chaos se habere videtur quam nubes ab externis impulsa ventis; quæ pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnésque subire valet specierum figuras. Hoc sané subiectum quam foelix extet atque nobile; melius ipsa experientia quam vlla vi potest iudicari. Verumtamen qui ex Claui magna potent elicere eliciat: non enim omnibus dabitur hanc adire Corynthum. Iam ergo ad subiectum primo definitum modo redeamus.

II.

Constat quidem subiectum primum partibus materialibus; atque ita materialibus: vt visiuam non subterfugiant facultatem, quatenus eadem suo ordine phantastica facultas valeat contempiari, vel ipsis vtens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque innumeras metamorphoses digerere, & digestas velut orbi adfixas intueri. Ideóque in horum consortium non admittuntur in materialiora subiecta, de quibus in arte vera artium, & facultate facultatum.