In horum constitutione seruanda est ratio inter magnitudinem, & parvitatem relata ad hominis molem atque prospectum. Inter intensionem & remissionem; relata ad sensus limites. Inter præteritum & futurum, relata ad præsentem actum. Inter excessum partium & delectum relata ad rei totius præsentandæ integritatem: Inter distantiam, & propinquitatem, relata ad motus competentiam. Inter terminum á quo & terminum ad quem, relata ad eius quod mouetur appulsum naturalem.
Horum aliud est communissimum, qula tantum valet extendi, quantum phantasiæ potest comprehendere sinus, qui positæ orbis quantitati quantumlibet addere potest, licet non quantumlibet substrahere. Aliud est commune quod Cosmicarum perspectarum partium cumulo constat. Aliud est minus commune, vtpoto si libet politicum. Aliud est proprium, nempé si placeat œconomicum. Aliud est magis proprium tetrathomum, videlicet vel, pentethonium Aliud est propriisimum, quod est athomum, athomum inquam non simpliciter, sed in isto genere. Quorum omnium modorum: primus excluditur per se ipsum ab vsu præsentis artis. Nouimus enim quomodo infinita in vnum atrium reducantur, & multiplicentur in eodem.