Hæc quoque dupliciter contingit vsuuenire animata. s. & inanimata. Animata quidem cum subiecta substantiua adiectiuis apparebunt illustria, & insignita, quæ quidem aduentantium formarum, decursti moueantur: in animata vero cum vacua proferuntur & inania. Caueto igitur ne vulgatum illud experiaris. Vacua vacuis. frustra. n. sperabis in artis huius praxi, quod aiunt. Parietes clamabunt: lapides dabunt vocem suam.
Committe communia communibus; minus communia minus communibus, propria propriis; proprioribus atque propriissimis propriora, atque propriissima. Hic habes considerandi locum quo non modo ab omni obliuionis formidine exemptus fias; verum quoque ad perfectiores effigiandi & inscribendi vsus, item in ordinando & methodum methodorum inueniendo, promptior atque securior efficiaris. Et habes istud modo suo in radicibus primi Clauis magnæ.
Sint naturalia omnia & vel phisicam vel technicam admittant formam. Sint formis effigiandis quantitate proportionata, vbi illud memineris quod natura clamat so prescriptum in speciebus ad maximum & ad mini-