mum habere terminum, eique tanquam subditæ præstanti legi non licere quantæcunque materiei quamcumque committere formam. Quod ad mensuram superius consideratum est referendum cum antiquis, quæ quidem respicit formas seu adiecta illa, quæ frequentissime subiectis committi assolent. Sint non vitra metam præcipué visibilium vnde intensione sua lædere possint, nec infra suos etiam remissa fines, quatenus ad internum oculum commouendum minus, vol minimé reddantur habilia. Caueto in engraphia vt cauetur in extrinseca scriptura: ne inquani ita subiecta subiectis sint apposita: vt proprios nec distinguas terminos & interualla: propriámque figurationem admisceates alienæ; tum sui denegent coniecturam, tum & alienam impediant. Sicut enim litteræ super litteras appositæ, & sigilli super sigillos, se inuicem aut delent, aut certé confundunt: non minus subiectis nedum inquam adnexis & connexis: sed & continuis, vol contiguis, nulla intercapedinis conuenienti latitudine distinctis: importunam te noueris incurrere confusionem.
Ita quoque capienda sunt subiecta vt determinatis mediis, longitudinibus, altitudinibus & latitudinibus & extremitatum differentiis, habitudinem aliquam habeant ad inuicem. Omnis enim virtus naturaliter præsentantium, & oculum tum primo externum, tum deinde internum commouentium, non tantum in coloribus & eorum fonte lumine sita est, quantum in extremitatum differentiis, ex quo principio perspectiuo op-