Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 72 —

ticus & catopticus ad ea quæ cæteris mirabilia videntur peragenda sunt promati: quod si ratio subiecti faciat vt ipsum non ferat á semetipso: tentet succurrens (vt innuimus) cogitatio vel per additionem externi, vel per additionem proprij, cum per congruentes formationes vtrumque possit accidere materiæ. Subtractione, ex lapide fit Mercurius. Additione ex ligno consuitur nauis. Compressione & distractione de cæra fit effigies. Tractu ex lineis fit figura. Alteratione ex vino fit acetum. Item alia commixtione, segregatione alia. Nexu alia. Solutione alia, alia Consequentia, & Continuitate tentantur ad commutandam formam, & vniuersaliter mutabilis rei naturam.

IX.

Illud quoque non est prætereundum subiecta proportionalitor ad oculorum intuitum in obtutu cogitationis internæ spectanda esse. Sicut. n. ibi sensibile inhaerens sensui non sentitur, & sensibile eminentius remotum á sensu, caret actu sensibilitatis siquidem nec oculis nimis proximos (nec admodum ab oculis sepositus liber legitur) ita in proposito, obtutus internæ cogitationis, quam ita regulare convenit, vt in genere suæ facultatis mediocri sitam elongatione ab intendente potentia, sibi figuret obiectum atque fingat. Illud quoque non minus omnibus est cauendum, ne quasi credentes & memorantes subiectum naturali potius memoriæ, quám speculari afferamus visui: accidit. n. ex huius considerationis penuria, aliquem opinari se subiectum figurare, vel tanquam figuratum contueri: