Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 73 —

cum tamen illud non sit. Aliud enim est subiectiuare, aliud, quasi in tenebris scribere, vel sub pallio.

X.

Ad amouenda vero quæ subiectorum continuitatem faciunt eorumque distributionem, distinctionémque propediunt, consultum erit vt inter positum subiectum & subiectum interposita tanquam abolita deletáque censeantur. E contrario vbi continuum & vniforme spacium nimis produci contigerit vt vltra quam satis est natura sua valida seiunxerit subiecta: tua positione alia post alia subordinare valebis, nec non adiectivis insignita concipere subiectis. Quid. n. obstat quominus phantasia antiqua hinc recedere; iisque noua accidere secum ipsa fingero valeat? Porró hæc phantastica, quæ veris addi placuerit: non levitor habeantur sicuti levitor efformantur: eo úsque. n. in illis cogitando est incumbendum, quoad ita tibi consuescant, vt á verioribus nihil differre videantur; Id quidem modica præstabis sollicitudine si voles.

XI.

Subiectorum sane repetita excursio, tantum adfert emolumenti; quantum præsens artificium valere potest. An ignoras illum qui diutius legere consuevit: citius quam possit opinari, eum singulas considerasse literas, ex literis composita scripta referre? ipsum sane consuetudo ad perfectius sine cogitationo agendum impulit: quam in assuetum valeat vnquam pura & in-

10