Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 74 —

tentior super singulas partes & elementa regere atque ducere cogitatio. Peritus consuetudine cytharedus perfectissimé sola actus consuetudine, non cogitando cytharizat: alius autem etiam tactuum rationom eandem habens, quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius: quanto magis super agendis cogitando incumbet. Satis vulgatum est quanta sit vis consuetudinis. Satis perspicuum est quem leuis aqua durum excauare valeat marmor atque ferrum. Sed quid plura de re nimium manifesta? Dicta non prætermisimus, haud quidem quia satis non sunt manifesta: sed quia maximé operæ precium est, vt ad istud propositum referantur. Nouerunt iuxta artis antiquæ canones laborantes, simul longé seposita ab inuicem subiecta, eadémque plurima: vno cogitationis actu contueri ad expressionem non minus quam si in charta legerent expeditam & exquisitam. Id cum imperitis omnibus, tum & iis qui primo se accingunt operi minus credibile solet apparere: ipsa tamen res conuincit oppositum. Quod si per antiquas artes est præstitum præstarique videmus quotidie: quid fiet in ista inquam breuissimam admodum moram exigit consuetudo? plus, melius, tersiúsque tibi præstabunt, hic tres quatuórue lunæ reuolutiones: quám sex illi solis proprij potuerint afferre recursus. Inuenimus namque viam committendi singulis quibuscunque subiectis integros quosque terminos retinendos, & maiora longéque plura vt ex archanis magnæ Clauis est manifestabile. Quod, quantum & quomodo attrectauerit, alij ipsi viderint qui de ambobus recté poterunt iudicare.