Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 75 —
XII.

Aspicis proinde quam sit ab eminente natura prelata varietas. Varia sunt mundi membra. Variæ sunt in membris mundi species. Variæ sunt in speciebus indiuiduorum figuræ: non. n. altera olea alteri oleæ prorsus est configurata; non alter homo prorsus alteri similis. Itaque differentus omnia sunt pro capacitate distincta, singula á singulis, omniáque ab omnibus proprii secernuntur tanquam finibus differentiis. Tenta igitur naturæ conformaturus in omnibus diuersitatem, in modo subsistendi, in magnitudine, in forma, in figura in habita, in habitudine, in termino , in situ, & quot poteris discriminibus indue, in agendo, patiendo, elargiendo, capiendo, subtrahendo , addendo , aliisque modis vt diximus alterando. Vicissim quidem dicuntur ens et vnum: quidquid vnum non est, ens non est, vniquodque autem hoc ipso vnum esse sentimus: quia modo suo propria terminatur differentia. Sensibus omnibus vniformitas nauseam parit, omnes. n. non modo vna qualitatis specie frequentiori, atque continua non delectantur: sed neque ad modicum temporis vnam eamdemque prorsus: vtpote vno, eodemque modo prorsus affectam patiuntur. Quod minimé præteriuit eos qui velocissimum in naturalibus omnibus fluxum considerantes: impossibile rati sunt eundem fluuium bis (imo vel semel) posse pedibus attingi.