Hinc affectiuitas dependet subiectorum, affectiuitatem appello afficiendi actiuam facultatem, cum aliqua alliciente vel vrgente varietate, vel ab intrinseca natura dotantur, vel ab ipsa insigniuntur positione. Inde quibusdam consultum est principalibus subiectis apposititia quædam addere subiecta; vt affectiuitatem quam á se ipsis non habent: possint propter aliorum quasi sibi insitorum additamentum admittere. Quid enim? quanto magis in affectiuitate intenduntur atque remittuntur, tanto virtuosius ant lentius affectibilem ipsam commouere possunt phantasiam, memoriæque subire aulam atque repetere. Hinc calcaria, hinc sales, hinc aculei; hinc condimenta, hinc obliti dum tentant reminisse, repetunt, recapitulant, resumunt quasi per ipsam diuersitatem, per ipsas vices, vel vt melius exprimam; per ipsam in vicibus diuersitatem sperent accire spiritum memoriæ. Quod bene facillimé cedit iis qui minimé animo turbati id faciunt: alioqui tanto in maiorem tenduntur confusionem; quanto turbatio illa magis atque magis incalescit. Quanta vero sit affectuum in genere virtus, & quomodo sint prouocandi, seruandi, & variandi , non parum aperte in libro Clauis magnæ insinuatur.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/84
Appearance