I.
Adiectum vero seu forma in genere isto definitur subiecto sine physico, siue technico, siue phantastico appositum, ad aliquid per solertem cogitationis apparatum, presentando, effigiendo, notando, vel indicando ad picturæ scripturæque similitudinem; exprimendum vel significandum. Quæ ratio rospicit formas communes, ab antiquitate ad nostra vsque tempora dilapsas. Forma vero vt ex radicibus Clauis magnæ elicitur: est depromptus & explicatus ordo cogitabilium specierum, in statuas, vel microcosmon, vel in aliam generaliter architecturam dispositum; ad quolibet dicibile interius notandum , vel figurandum ex ductu phantastici chaos, methamorphoses omnes admittentis. Cuius Typum non tanquam hic declarandum: sed ut & hic iuspiciendum apponimus.
II.
Est ibi chaos in tua primordiali natura elementorum & numerorum ordinem, atque seriem non excludens, cum non solum ipsum informe formabile oportet intelligere, verum quoque vt ordinate formabile concipere necesse est. Est vt vides diuersis distinctum interuallis in se suísque portionibus omni formalibus