formalibus figura: dum formator designatus per elementum. A. per informes numerorum elementorúmque discurrit circuitus, & semidiametros. Aliam ipse figuram per Arietem imprimit: aliam per Taurum; alias quoque per reliqua omnia. Aliam per arietem denuo cum Saturno reuertentem, aliam cum Marte remigrantem, aliam cum hoc & illo: aliam sine hoc & illo. Vnde in infinitum possunt formari & reformari, siue numeri ipsi, ipsáque elementa, siue ipsi diuersimode ducti motores atque efficientes. Hoc est informe chaos formare, siue formantes eosdem ad formata; diuersa siue formantes varios atque diuorsos ad eadem formata referas, nihil interest in proposito. Veruntamen illud quod immobile manet, atque subest: hac ratione qua subest, atque formatur, habeatur vt foemina ad marem, & prorsus informe vt vndecunque formabile esse possit. Esset communi iudicio magis perfecté chaos, si ex inordinatis constaret etherogeneis, sed tale nulli posset esse vsui. Necessum quidem est ad obsequium memoriæ numeros & elementa ordine quodam esse disposita quo aduentantibus motoribus atque formatoribus; cæteras etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (vt vides) ita ordinate disposita, vt idem nec in eadem semidiametro, neque in eodem circuitu, aliquando possit occurrere, siuo sit elementum, sine numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari possunt; sed minimé hic locus est. An tamen cum hoc consulto sit apposita; non decerno, sed affirmo tantum. Hoc vnum dixerim quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis: artem figuratiuam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriæ, sed
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/86
Appearance