Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 79 —

& cæteris omnibus animæ potentiis mirum in modum subueniendo conferet.

III.

Primum igitur & in adiectis notandum est, eorum rationem esse inter excessum & diminutionem, intensionem & remissionem , præteritum & futurum, distantiam & propinquitatem , relata ad hominis molem, vel semissem, ad intuitum, & præsens tempus in quo debet esse memoria.

IIII.

Horum alia sunt animata, & ista possunt concurrere vt organa, & efficientia, adiacentia, & opera, alia sunt inanimata, & huiuscemodi concurrunt vt organa adiacentia, & opera duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, & ista aptasunt ad omnem actionem & passionem, & neutrum se habendi modum. Alia ratione carent, & istis (vt satis est manifestum) dicta per vniuersum non satis conueniunt.

V.

Ipsorum quoque quædam sunt naturalia, quaodam artificialia, quaodam sunt á sensibus externis illapsa ad sensus internos. Quædam in sensibus ipsis in ternis efformata quorum omnium species sunt Forma, Similitude, Imago, Figura, Exemplar, Character, atque Signum, secundum formalia significata distinctæ vt stat indictum in Clauis magnæ considerationibus.