Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 80 —
VI.

Quod ad eorum magnitudinem attinent: Adiecta eo pacto conuenit subiectis esse commensurata: ut reuera ipsa sunt in rerum natura, alioqui facilé deperderentur & visum phantasiæ aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem certé perquisitionem in ampla pagina microgramma: requirit & ægré requisitum reperitur. Mole quoque sua arbor spatium replens aut exuperans non reddit suam perspicuam figuram. Pro iis valde nobis probatur artificum quorundam industria, vbi modica quædam & phantasiæ visum subterfugientia subiectis sese offerunti adiicienda: alteri adiectiuo formam illam adiiciunt, cui adherere assolet atque concomitari. Adferet illi Sagittarius sagittam, scriptor calamum, Sutor acum. Tanta virtus est in connexione, adnexione, antecedentia, concomitantia & consequentia: vt inuisibilia faciant visibilia, intelligibilia per vniuersum sensibilia, difficilis quoque sensus facile persentita.

VII.

Quod ad qualitatem attinet: sint illustria, sint quæ imaginationem, cogitationémque pulsare valeant, vtpoté quæ aliquid admirandum, timendum, iucundum, triste, amicum, inimicum, abominabile, probabile, admirandum, prodigiosum, de quo sit spes, vel suspicio, & omninó quod in intimos affectus potenter irrumpat: secum afferant. Hinc caueto ne aberres