Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 81 —

minus sobrié intelligens modum præceptionis nostræ, cum inter species adiectorum signa, insignia, characteres , & sigillos enumerauimus: est. n. quod ea omnia modifices per ca quæ proximé dicta sunt ad quantitatem attinentia, & figendus est oculus considerationis in eo quod in Clauis magnæ considerationibus habetur: vtpoté á sensibus, & phantasia, nihilo nisi per cogitatiuam facultatem ad memoratiuam patere posse ingressum.

VIII.

Quod ad relationem attinet. Opus est non ita adiecta subiectis applicari, quasi ea casu & vt accidit proiiciantur: atqui referenda sunt tanquam comprehensa ad comprehendentia; indumenta propria ad indutum; tutelata ad tutantia; ita adeóque inuicem connexa, vt nullo ab inuicem discuti possint turbine. Sint relata secundum omnes partes, ad omnes partes; vt pertinentia, vel in pertinentia, vt ordinata, vel deordinata; resistentia, vel conuenientia; & vniuersaliter ita fiat, vt conceptus vnius connectatur alterius conceptui. Quis. n. adiectum hoc Dignitas regia, abscisum ab omni subiecto conceperit? Simul igitur intelligantur adiecta cum subiectis: & quasi elementa lapidibus insculpta prodibunt; nec tanquam á vento exagitata volitabunt, vel confundentur, sicut accidit figuris arenarum tractibus effinctis.

11