Agere quoque intelligantur adiecta in subiecta, & in subiectis: vel pati á subiectis, vel in subiectis. Aliqua inquam actione, vel passione viuificata habeantur; quatenus aliquo motu, internum visum quasi sopitum, exagitatione quadam expergefaciant. Errando, Transeundo, Subeundo, Adeundo, Abeundo, Coeundo, Ascendendo, Descendendo, Obuiando, Deuiando, Vitando, Destituendo. Quo aliquid Admoueant, Pellant, Trudant, Excludant, Abalienent, Circumagant, Auersentur, Refrenent, Vexent, Abiiciant, Retorqueant, Deiiciant, Demoliantur, Diruant, Erigant, Eleueut, Extirpent, Distendant, Eradant, Abstergant, Eximant, Euacuent, Hauriant. Quibus omnibus non efficitur quo minus subiectis adiecta sint adnexa atque fixa: sed potius vt magis figantur; ipso enim in motu est fixionis, & perseuorantiæ sita facultas. Ne igitur hæc inde stabiliri desperes: neque. n. continuus motus sua stabilitate caret qua sit continuus: sic vt & fortunam poeta sua in inconstantia constantem appellitat. Cæterum in varietate, multitudine, velocitate, & tarditate seruetur modus: nec careant conditionibus ad qualitatem adiectorum pertinentibus.
Quemadmodum in subiectis ita & in adiectis euitanda est vniformitas. Quantum quippe valeat, natu-