I.
Reliqum est ut de organo, quo in proposito vtitur anima non-nihil determinemus. Non n. agenti, sufficit ad completam cognitionem: formæ inducendæ, & subiecti formandi rationem habere: verum quoque vbi negocij vrget opportunitas, id quod est ab agente in subiectum formæ vehiculum operæ præcium est non omittere quid sit in sua essentia; item, quale esse debeat, & quomodo sit contrectandum.
Nouem concurrunt ad rememorationem faciendam & memoriam. Intentio antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrinsecus sit in actu ex hoc quod mouetur ab obiecto. Prouocatio imaginationis, vbi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit imaginationem. Imaginationis motus passiuus quo pellitur ad inuestigandum. Imaginationis actiuus motus quo iam inuestigat. Scrutinium quo intendens imaginatio inuestigat. Imago, ut pote species memorabilis. Intentio imaginis, nempé ratio qua memorabilis efficitur in præsentiarum aliis exclusis. Præsentatio illius intentionis, quod. s. intentio illa præsens officiatur. Et iudicatio qua apprehenditur eam esse intentionem illius imaginis.