Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 85 —
III.

Inter hæc omnia quod scrutinium appellamus siue discerniculum (vtpoté quo cogitatio inquirit atque discernit) instrumenti rationem sortiri facilé constat quod ita communi nomine insignimus: quippe cum ad nostra vsque tempora eius nulla facta fuerit consideratio: proprio celebrique nomine caret. Cuius nominis rationis, considerationisque carentia isti occlusit iter inuentioni: quandoquidem radix formandæ reminiscentiæ atque memoriæ, in cæco densarum tenebrarum latuit profundo. Est ergo instrumentum istud in facultate cogitationis, proportionatum baculo in nostra manu (vnde nominis instituti vel melius instituendi rationem habere possis) quo stantes iacentem aceruum, dimouemus, diruimus, atque dispergimus. Vt nobis castanea é medio glandium, vel é communitate aliarum castanearum determinata prodeat.

IV.

Et cognoscitur instrumentum istud ab actu. Cum. n. sit duplex virtus conseruationis videlicet & rememorationis: quæ cum (vt aiunt) sint re vnum, secundum rationem distinguntur; sicut & vtrumque ab imaginatione, magis tamen meo iudicio. Virtus. n. conseruationis est in confinio virtutis memoratiuæ & imaginariæ: & quasi conterminat eas. Distinguitur igitur rememoratiua ab imaginaria: cum quandoque sine forma imaginabili, imaginabilis formæ intentio com-