Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 86 —

prehendatur: quandoque vero eius intentione forma non exuitur. Hinc fit vt cum multa simul retineamus, multa simul imaginari non possimus. In iis ergo hoc est quod agit instrumentum, Discernit, Disterminat & Ordinat vel (si libeat magis iustificate loqui) est quo fit Discretio, Distermitiatio, Ordinatio. Vnde á cogitatiua seponitur sibi in prospectum præsens de multis vnum, vnum inquam imaginatum vel vnius imaginem de multis retentis educit in propositum: Et sicut imaginatiua comprehendere dicitur, quid eius quod á pictore est in pariete descriptum; rememoratiuaque illius picturæ retinet intentionem: ita organum istud habet vicem deferentis & applicantis, vel magis eius quo fit delatio, & applicatio istius ad illud: ac si inuicem sint colligata: vt accidit in amplexu qui est in annulis cathenarum & similium. Ideóque quasi natura ipsa duce ad nostra vsque tempora hanc connexionem, locorum ordine emulabatur ars: vt vbi rem rei non valebat connectere, illud quod erat vnius post id ei quod erat alterius ordinabat: vnius inquam & alterius non proprium & pro ratione: sed appropriatum á præsenti positione: & hoc pacto quasi ex extraneis applicationem imaginis ad rememoratiuam aucupabatur. Ecce igitur scrutinij munus est vt vnitates (ita. n. dixerim multa vna vt verborum censoribus aliquid concædam) sigillatim capiendas per ipsum in ordinem disponantur. Quod ita accidit, vt cum centum ouium singulas singulis, atque diuersis numerorum notis vt 1 2 3 4 5 6 7 8 9, & aliis deinceps inusserimus: ipsis mox cateruatim, & confusé occurrentibus adeó vt alia aliam impediat: vt gregarius baculo has oues