Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 87 —

illas conuertit; has attrectat, illas allicit, quó suo singulas deducat ordine: ita cogitatio promptissimé aliis abactis: determinatum seligit aliud post aliud ipsa scrutinij virtute. Hic est locus considerandi á similitudine, quatenus veluti gregarius ex memoria ordinis numerorum, ordinem recipit ouium, quem per ipsas habere non potuisset: Sic nos facile genus artis inuenimus quo audita, vel visa numeris suo generi congruentibus formantes, ipso numerorum ordine, ordinem sentitæ rei deinde concipiamus, in tantum, vt scientes numerare perquam facile doceamus memorari. De formatione numerorum per omnia extat nostrum aliquid apud paucos. Et eius theoria est in libris Clauis magnæ vbi de numeris semimathematicis. Ingeniosis credo sufficere monstrasse nos in ista parte locum: vbi si non quod satis est insinuamus, forté pro congruentia loci vitra quam satis est expressimus. Nobis. n. ad paucos (vt gratias habeant) non autem ad omnes respicere consulitur.

V.

Est igitur scrutinium numerus quidam, quo cogitatio tangit modo suo species conseruatas, eas pro sua facultate Disterminando, Disgregando, Colligendo, Applicando, Immutando, Formando, Ordinando, inque seligendam vnitatem Referendo. Dicitur quidem numerus quia in nullo genere conuenientius potest collocari. Porro talis numerus est: vt nil sit quod per aliud quam per ipsum memorabilitatem possit induere, vel habere: non obstante quod aliis notum non