viderim; nec per eosdem quoquo pacto definitum: ipsum in memoratione est necessarió concurrens principium (loca. n. habent vim non quia loca, neque quia imaginata: sed quia talem numerum in eorum ordine latentem habent) cuius rationem duarum differentiarum (quarum altera contrahit ipsum genus proximius, altera contrahit alteram vt melius possumus hoc pacto, explicamus. Numerus videlicet á quotuitate denominatus, dictus ad differentiam numeri denominati per quotitatem, quo responderemus quærenti quot sunt oues? Et numeri denominati per quotuitatem quo responderemus quærenti quoties venerunt oues in occursum? per ipsum. n. satis faceremus quærenti. Quota est ista ouis? quota est illa ouis? & ideo differenter per quotuitatem dicitur. Quæ eum duobus adhuc sumatur modis tum videlicet vt respondet per primum secundum & tertium: tum vt primo, vel secundo vel tertio suo occurrit vel occurrere facit. ordine: iam in proposita iuxta secundam specificatur proximam differentiam; non autem primam. Est. n. quotuitas practica non theorica, quæ. s. non in ratione sed magis propriéque in vsu consistit. Qui quidem vsus dupliciter accidit; & videlicet primo cum quodam respectu habitudinéque determinata quadam, vt contingit iis qui per ingenium, rationem, & intelligentiam, recordantur: cum sciant de hoc esse dicendum, hoc esse proferendum, & post hoc sequi illud, & post illud rationabiliter aliud: in quibus proprie fieri dicitur reminiscentia, vt patet per famosam distinctionem ipsius á memoria. Et secundo sine apparente respectu: sed potius cum quadam magis absoluta (licet non vero ab-
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/96
Appearance