soluta) ratione, vt nobis accidit cum vocum minimé intellectarum meminisse possumus, cuiusmodi extant illa Charontis apud Merlinum.
& allis eiusmodi in quibus nullus potest esse cogitatiuæ actus, nec distinctiuæ virtutis, ideóque eorum memoria esse potest; reminiscentia autem minime vt satis manifestum est us quibus manifesta est alterius ab altero differentia. Cum igitur hæc applicatio non referatur ad memoriam cuius est recipere & retinere (vt diximus & probauimus demonstratiuæ in Clauis magnæ doctrina:) nec phantasiæ generaliter dictæ (utpoté quæ includit etiam in sua significatione sensum communem communiter appellatum) ipsa. n. non est nisi eorum quæ vel secundum integrum, vel secundum partes in sensibus particularibus & externis præxtitere modo suo. Nec certé cogitatiuæ, cum ipsa sit de apprehensiuis cognitiuisque facultatibus, eiusmodi vero quorum allatum est exemplum non sint, in apprehensibilium cognoscibiliúmque genere. Quæ nam igitur est illa potentia interior quæ ab aure perceptas illas voces ad sensum communem delatas vt voces tantum nudas, potuit intrudere in memoriam? certe si est cogitatiua (cum non libeat aliam internam fingere potentiam ex æquo cum cogitatiua memoriæ proximam pro intrudendis his) haud est nuda cogitatiua, sed scrutinio armata, quo non solum quæ quasi manu tangere potest, sed & ea ad quas quasi manum extendere non valet, immittit in memoriæ promptuarium. Ex