Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 91 —
VII.

Pro applicatione notandum quod dicitur facultates istas analogiam & ordinem inter se retinere vt sensus exterior sit circa corpora; Phantasia circa corporum simulachra. Imaginatio circa singulas simulachrorum intentiones: Intellectus veró circa singularum intentionum naturas communes & rationes poenitus incorporeas. Ex qua analogia sequitur (vt alibi monstrauimus) quod sicut extat ars quæ sensum externum allicit, trahit, atque ligat: ita est quæ allectat, atque tenacissimé vincit. Cur ad vuas per Zeusim depictas accursabant volucres? cur Venus á Praxitele sculpta vix ab amatoribus pudica seruabatur? quia artificum forma quædam ita suum subiectum rebus applicabat vt eas intensius exquisitiusque discerneret; nec non sedes vnde præcipuè & [vt ita dicam] capitaliter species irrepunt in sensus inueniret. Licet autem [vt supra dictum est] principium istud omnibus sit communo: non tamen vniforme esse in omnibus satis est planum: quibus enim aptius atque temporatius est instrumentum (puta corpus) clariores sunt animæ.

VIII.

Anima clarior diuinis Ideis magis exposita intentius obiectorum formas suscipit: quemadmodum qui acutioris visus est, facilius aptiúsque discernit Formæ. n. in corporibus nil aliud quám diuinarum idearum imagines esse censentur: quæ eædem in sensibus hominum