`MATHEMATICAE IN PIIYSICIS UTILITAS. 117
dicitur esse principalis propter hoc, quod ab ipso agente venit.
Diffused Tays.
Sed quarta est magis mundo necessaria, quamvis vocetur accidentalis multiplicatio. Nam lumen accidentale vocatur respectu lucis principalis venientis a re, quoniam hoc non venit ab agente, sed a multiplicationibus principalibus, ut in domo cadit per fenestram multiplicatio principalis a sole, sed in angulo domus venit a radio fenestrae lux accidentalis. Non. possent autem corpora mortalium semper exponi speciebus principalibus sine sui corruptione, et ideo temperavit Deus omnia per hujusmodi species accidentales.
Propaga- tion of rays through nerves.
Quinta vero est aliena ab istis, nam non tenet leges com- munes naturae, sed sibi vindicat privilegium speciale. Et hacc multiplicatio non fit nisi in medio animato, ut in nervis sen- suum nam species sequitur tortuositatem nervi, et non curat de incessu recto, et hoc fit per virtutem animae regulantis in- cessum specici, secundum quod opera rei animatae requirunt. De hac in perspectivis veritatibus aliquid dicetur. Quatuor primae sunt communes rebus mundi inanimatis, secundum quas natura delectatur operari; quinta ad sensum noscitur pertinere.
CAPITULUM III.
In quo datur multiplicatio secundum figuras.
From the agent force proceeds in direction.
Deinde considerandum est, quo modo fiat multiplicatio secundum figuras. Et oportet quod multiplicatio fiat sphaerice. Nam agens multiplicat se acquabiliter in omnem partem, et sc- every cundum omnes diametros, et omnes differentias positionis, quae sunt sursum, deorsum, ante, retro, dextrorsum, sinistrorsum. Ergo undique excunt lineae in omnem partem ab agente tanquam a centro; sed lineac undique exeuntes ab uno loco non possunt terminari, nisi ad superficiem concavam sphaerae. Et hoc patet, quia oculus non videt nisi per speciem venientem, sed si infiniti oculi ponerentur undique, omnes viderent eandem rem ergo per infinitas lineas exit species: sed infinitae non terminantur nisi ad superficiem sphaericam. Si vero dicatur,