MATHEMATICAE IN PHYSICIS UTILITAS. 125
possunt radii exeuntes a terminis diametri corporis majoris transire ultra diametrum corporis minoris, ut majorem ejus portionem comprehendant; et e contrario corporis majoris
Fig 9.
minor portio recipit virtutem a minori corpore, quia diameter minoris corporis non aequatur diametro majoris, sed alicui chordae minoris portionis corporis majoris. Et nullus punctus sphaerici corporis potest facere virtutem a se, nisi ad spatium quod separatur ab eo per lineam quae contingat illud corpus in puncto illo a quo fit virtus; quoniam ab a puncto non potest aliqua linea cadere inter lineam contingentem et corpus sphaericum, ut demonstratur in xv tertii elementorum Euclidis. Et ideo spatium, quod est in angulo contingentiae, et sic per totam retro lineam contingentem versus corpus, non recipiet vir- tutem ab a puncto, sed totum spatium ultra lineam contin- gentiae, in quo sunt puncta bcde, recipiet virtutem. Et omnes radii qui exeunt a superficie cor- poris sphaerici, quorum directio cadit in centrum corporis illius, sunt perpendiculares super ipsum et tales undique exeunt infiniti ut patet in figura. Et tum ab eodem puncto superficiei corporis, a quo fit radius perpendicularis, super idem corpus fiunt radii infiniti, ut patet ad a punctum, et sic de omnibus; sed unus solus, scilicet a b, radius est perpendicularis super illud corpus, quia ille solus, si protrahatur in continuum et directum, vadit in centrum corporis, et ideo ille est fortissimus, et habet longe plus de virtute.