JUDICIA ASTRONOMIAE. 239
ut omnis dubitatio tollatur circa mathematicac utilitatem. Et illud in quo maxime percutitur mathematica est propter judicia astronomiae. Quoniam igitur contentio multorum ignorantium philosophiae potestatem et maximam utilitatem theologiac, tam relate quam absolute reprobantium mathe- maticorum considerationes, impedit studium sapientiae et laedit gravissime in hac parte; ideo volo in praesenti veri- ficare intentionem eorum, et evacuare infamiam verac mathe- maticac. Theologi igitur multa invenerunt a sanctis effusa contra mathematicos, et aliqui eorum propter ignorantiam mathematicae verae et mathematicae falsae nesciunt dis- tinguere veram a falsa, et ideo tanquam auctoritate sanctorum culpant veram cum falsa. Vocabulum enim verae mathe- maticae scribi per aspiratum, et ab hoc nomine mathesis media correpta 1, quod scientiam designat, derivari a multis refertur auctoribus, et certum est ex Graeco; quia matheo verbum idem est quod disco, et mathetes est discipulus, et mathesis disciplina. Unde mathematica est disciplinalis scientia et doctrinalis, sicut Cassiodorus dixit superius. Sed vocabulum falsae mathematicae sine aspiratione scribi as- seritur ab eisdem auctoribus et a mathesi media producta, quod divinationem notat, descendere, vel quod certius est, a mantos vel a mantia, quae sunt idem quod divinatio, sicut Hicronymus dicit in originali ix Isaiae. Quicquid vero sit
Bacon corrected this error in his later writings. Of the true mathematica he says, 'Haec scribitur cum aspiratione et dicitur a mathesis, quae est disciplina, quae habet mediam productam, ut în mca grammatica Gracca exposui; licet totum vulgus Latinorum credat quod media sit correpta, secundum quod fiunt versus falsi, Scire facit Mathesis, sed divinarc Mathesis.' This passage is from the unpublished MSS. on Mathematics (Brit. Mus. Sloane, MSS. 2156, fol. 72, c), a section of the encyclopaedic work projected by Bacon, but in all probability never completed. A similar passage will be found in his com- mentaries on the apocryphal Secretum Secretorum (Bodleian, Tanner MSS., 116). 'Mantia vero Gracce est divinatio Latine qua magia ac mathematici utuntur, secundum quod haec nomina, mathematica et mathematicus, derivantur a matesí media correpta, quae matesis est magica imponens necessitatem rebus contingentibus et libero arbitrio. Contra quam et contra matematicos ab ea dictos egregie beati Augustinus et Cregorius in Omeliis de Epiphania disputant et alibi . . . ut Aristoteles, Avicenna, Ptolemaeus et omnes alii veraciter philoso- phantes. Sed tamen hi veri judicatores dicuntur mathematici a mathesi media producta quae et per aspirationem scribitur.'