JUDICIA ASTRONOMIAE. 241
Albumazar, qui prae aliis majori auctoritate de his locuti sunt, necessitatem absolutam in rebus inferioribus non ponunt per virtutem coeli, quia liberum arbitrium non subjacet rebus naturalibus, nec aestimant judicium debere ficri infallibile, immo nec aliquam libero arbitrio ponunt necessitatem, cum nec rebus naturalibus eam ascribant, ut patebit. Et ideo philosophi universaliter damnant istorum falsorum mathe- maticorum insanias. invocations Nec solum damnant quantum ad principale, scilicet propter Incanta- errorem quem habent de coelestibus, sed quia mathematici tions and isti daemones advocant in adjutorium coelestium disposi- of spirits. tionum per conjurationes ct sacrificia, quod est omnino ne- fandum, atque nihilominus maculant suas considerationes in coelestibus per circulos et figuras et characteres vanissimos et carmina stultissima, et orationes irrationabiles in quibus confidunt. Practerea fraudes operum adjungunt, scilicet per consensum, per tenebras, per instrumenta sophistica, per sub- tilitatem motionis manualis, in quibus sciunt illusionem esse, ct multa stultis iniranda faciunt per hacc in quibus virtus coeli nihil operatur, ct idco sibimctipsis contradicentes, quod coelo attribuunt coram aliis, apud seipsos sciunt non habere veritatem. Similiter licet alias in quibusdam conjurationibus ct sacrificiis et carminibus et characteribus et figuris variis confidunt tanquam cooperantibus constellationi secundum eorum judicium, tamen pluries fraudulenter ista componunt secundum species fraudis predictas, ct coram sibi credentibus ascribunt plurima constellationi, respectu quorum ipsa nullam habet potestatem. Et hoc cos non latet. Propter igitur has stultitias mathematicae sophisticae philosophi eam damna- verunt, et sancti ac viri catholici haec percipientes cam simul cum philosophis reprobaverunt. miracles Sed praecipua ratio sanctorum fuit ad hoc, quod tales Christian mathematici impediverunt a principio ingressum fidci in hunc attributed mundum, quia non solum imbuti hac fantasia erraverunt in to magic. fide ct finxerunt morcs suos in coclestibus, tanquam per coelestia et caetera dicta de necessitate fierent iracundi vel mansucti, casti vel luxuriosi, et sic de aliis; scd opera miraculosa fidem Christi probantia ascripserunt isti mathe- VOL. I. R