242 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.
True mathe. maticians have always condemned these errors.
maticac, dicentes, Christianos cssc mathematicos et magos populum seducentes. Sicut enim ipsi per hanc daemoniacam calliditatem potuerunt multa coram populo rudi facere per quae detinebant eos ad errores et dominabantur cis, sic imposuerunt apostolis et martyribus et caeteris praedi- catoribus fidei quod non ex parte Dei fecerunt vera miracula, sed per artem magicam qua ipsimet usi sunt. Et ideo hanc mathematicam et ejus professores sancti et ecclesia penitus damnaverunt. Sed veri mathematici, quos in hac parte vocamus astrono- mos et astrologos, quia indifferenter a Ptolemaco et Avicenna et aliis pluribus sic vocantur, non redarguuntur de sacrificiis conjurationibus carminibus characteribus, ut etiam plebs studentium non ignorat, sed solum super judicio infallibili et rerum necessario eventu notantur. Non autem possumus eorum sententiam deprehendere nisi ex libris eorum testimonia propria eruamus, ut sic vel errantes damnemus ex propriis verbis, vel excusatos a dentibus vulgi imperiti liberos extra- hamus. Quoniam igitur maxime imponitur eis error judicii, tamquam infallibiliter velint cum divina certitudine contenderc, ut plebs cis imponit, adducantur philosophi nobiliores, scilicet Aristoteles, Avicenna, Ptolemaeus, Hali commentator ejus et Messehalac, Albumazar, quibus magis incumbit hoc onus. In universali igitur considerando quid secundum philosophos tenendum sit hic, Ptolemaeus in principio Centi- logii pronuntiat dicens, 'Astronomus non debet dicere rem specialiter sed universaliter, ut qui eminus videt aliquam rem,' ct addit, *judicia quac trado tibi sunt inter necessarium et impossibile.'
Proofs
from Hali,
Et dicit Hali super hunc locum, Hoc ideo dixit, quia hacc scientia non est nisi per probationem et opinionem ; quia materia ad quam pertinet opus totum stellarum convertibilis.
In his mathematical treatise, Bacon speaks of astrology as the speculative side, astronomy as the practical side of the science, Astrologia componitur ex hoc nomine Astron, quod est stella, et boc nomine Logos, quod est verbum vel ratio vel sermo, quia est sermo de stellis. Astronomia vero dicitur lex stellarum, et Nomos est lex. Unde quia lex universaliter sonat in practicam, ut in morali philosophia lex est ipsa practica, ita similiter Astronomia est practica Astrologiae.' (Sloane MS. 2156, fol. 82, c.)