Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/450

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

250 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.

National character moulded by climate.

hoc currit judicium astronomi, et non per infallibilitatem et. necessitatem. Et astronomus in hoc multum juvatur, quod videt homines in actibus suis sequi multum suas complexiones quas habent, ut cholericus movetur de facili ad iram, nec potest refraenare primos motus omnes, et sic de aliis, secundum quod homines diversificantur in complexionibus. Et ideo astronomus, cum videt homines sequi suas complexiones, quae oriuntur a coelesti operationc, sicut et tota generatio, non est mirum si se extendat ad considerationem actuum humanorum. Caeterum ipse videt manifeste, quod secundum diversitatem habitantium sub diversis coeli parallelis variantur mores, sicut habitantes versus polum, ut Scythae, alios habent mores quam habitantes versus meridiem, sicut Aethiopes; et alios ab his habent illi, qui in quarto climate; immo secundum diversitatem cujuslibet climatis et etiam partium climatis variantur mores habitantium, ut in climate scilicet septimo Picardos, Gallicos, et Normannos, ct Flamingos, et Anglicos, videmus manifeste in moribus discrepare, cum tamen sint continui ad invicem et propinqui. Hoc autem non est ex ipsis hominibus a parte diversitatis animae rationalis, sed propter complexiones cor- porum innatas a natura cocli, sub cujus parallelis diversis et stellis situantur, et secundum diversitatem situs eorum respectu planetarum. Et non solum est haec diversitas secundum latitudinem regionum ab acquinoctiali circulo versus polum, sicut nunc tactum est, sed secundum longitudinem, licet causac sint occultiores. Per experientiam enim videmus, quod sub eodem parallelo variantur regiones, secundum quod magis ab occidente vel oriente distant, et non solum ipsae regiones sed partes regionum. Et non potest in terra nec in hominibus inveniri causa principalis hujus rei, sed in coclo requiritur secundum omnes sapientes; unde, sicut prius dictum est, ad omne punctum terrae incidit conus unius pyramidis virtuosae a toto coelo. Et coni isti sunt diversae in natura, et pyramides similiter, quia diversas habent bases propter diversitates horizontum, quoniam quilibet punctus terrae est centrum proprii horizontis. Et idco oportet omnium rerum diversitatem magnam ex hac causa oriri, etiam quantumcunque propinqui sunt, ut gemelli in eodem utero; et sic de omnibus,