364 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.,
Christianos tam Latinos quam Graccos, unde non sunt schismatici, et pugnant cum Tartaris; et similiter Alani. Post eos ad orientem sunt Saraceni, qui vocantur Lelgi?, qui propter terrae fortitudinem pugnant cum Tartaris. Post illos ad orientem sunt portae Caspiae super mare Caspium, quas Alexander magnus construxit in concurs montium. Nam cum voluit expugnare gentein aquilonarem, non potuit propter illius gentis ferocitatem et multitudincm. Et, ut dicit Ethicus, stetit per annum unum et menses tres, ut defenderet se ab cis, et ingemuit quod talis gens pessima fuisset in partibus aqui- lonis, et exclamavit ad Deum ut apponeret remedium, ne mundus destrueretur per eos. Sed licet non fuit dignus exaudiri, tamen Deus sua bonitate ct proptcr salutem generis humani jussit fleri terrae motum maximum, et montes per stadium distantes conjuncti sunt usque ad latitudinem unius portae.
Alexander's Caspian gates
Et Alexander tune fecit fundi coluimnas aereas mirae magnitudinis, ct crexit portas et linivit eas bitwmine quod nec igne, nec aqua, nec ferro dissolvi posset, quod adquisivit ex insulis maris, nec potuerunt dirui aliquo modo nisi per terrae motum; et jam dirutae sunt. Nam frater Willielinus transivit per medium earum cum Tartaris. It est ibi civitas quae vocatur porta ferrea Alexandri: a qua versus orientem incipit Hyrcania super Hyrcanium mare, quod est Caspium, ut superius dictum est. Nam Ilyrcania jacet super latus meridionale illius maris et extenditur usque ad teriminos Indiae, a cujus latcre meridionali sunt Media et Parthia, sicut prius fuit annotatum. Hae vero portae non sunt Caucasiae sed Caspiae, ut dicit Plinius?, nec Caucasiae sunt Caspiae. Nam Caucasiae distant a Caspiis per ducenta milliaria versus mare Ponticum; et a mari Pontico distant per clxxx milliaria circa partes Hiberiae ct Georgiac. Et ista loca cum montibus interjacentibus vocantur claustra Alexandri, per quae cohibuit gerites aquilonares ne irruerunt terras meridianas devastando eas, Nam Alexander multa bella gessit cum eis, ut refert
1 J. has Belgi: O. Lelgi, 2 Pliny in the eleventh chaptcr ofhis sixth book describes the Caucasian gates : in the fourteenth chapter, the Caspian gates, Sce notes on pp. 303 and 354.