GEOGRAPHIA. 375
Sclavonia. Sub Boeotia est Attica dicta ab Athenis civitate, quae est nutrix philosophorum, ubi Socrates et Plato et Arcadiae secundum Ethicum philosophum, quae est Et haec est Attica pars
illustrissima provincia non solum propter Athenas, quam vocat Ethicus umbilicum Graeciae, sed propter potentiam militarem. Nam haec a Scycione rege dicebatur Scycionia, unde regnum Scycioniorum dicitur, unum de quatuor principalibus regnis mundi quae fuerunt a principio, scilicet regnum Scytharum sub Reu atavo Abrahae exortum et regnum Aegyptiorum sub Seruch proavo Abrahae et regnum Assyriorum, et Scycioniorum sub Nachor avo Abrahae; sicut scribit Beda Aristoteles et caeteri famosi docuerunt.
libro Temporum et hoc est regnum Graecorum. Nam, ut ait Ethicus, tota Graecia conspiravit in nomen Scycioniae quoniam regnum Graecorum dicebatur regnum Scycioniorum, propter hoc quod principale robur militiae fuit ad Scycionios, qui sunt Arcadi. Haec gratis expressi abundantius, quia historiae omnes faciunt magnam mentionem de regno Scycioniorum et apud solum Ethicum philosophum manifeste potest inveniri ratio vocabuli, et quid sit quod per nomen designatur. Secundum vero Plinium postea est Achaia, postea Peloponnensis provincia, in qua est Corinthus nobilis.
Deinde Locris et postea Epirus, et sic est terminus Graeciae. Sub qua ad occidentem est Dalmatia, in qua Duracium. The AdriItaly,' Et sub ea Illyria, a qua dicitur mare Illyricum, quod atic, Spain. extenditur a flumine Arsiae usque ad flumen Dirinum, quod totum alio nomine Libnia dicitur. Sed proprie circa flumen Dirinum sunt Illyrii, et ejus longitudo est a flumine Arsia usque ad flumen Dirinum; et jacet super mare Adriaticum, quod est mare Venetiarum. In cujus extremitate occidentali sunt Venetiae. Et habet haec Illyria multas parvas insulas, et habet haec longitudo dxxx milliaria, latitudo vero cccxv milliaria. Haec de Illyrico recitavi verbo ad verbum secundum Plinium, propter hoc, quod nos moderni nescimus intelligere verbum apostoli, cum dicit se replevisse evangelium usque ad Illyricum. Et in multis historiis invenimus Illyricum et Illyricos, et non intelligimus quae dicuntur unde Illyrii jacent inter Dalmatiam et Histriam. Et ideo ubi nunc