Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/576

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

376 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA,

Sclavonia est et forum Julii et circa partes Venetiarum sole- bant esse [lyrii. Et hac ommes nationes sunt inclusae inter brachium sancti Georgii, et mare magnum ab oriente; et inter Danubium qui vocatur Hister in magna sui parte a septentrione; et inter mare Adriaticum a meridie. Distantia vero penes milliaria et dietas potest in aliquibus notari. Nam a Venetiis per littus maris sunt plus quain ccec milliaria usque ad Duracitum. Deinde superius ascendendo usque ad Patras civitatem famosam sunt xl, a qua usque Corinthum Ix, a qua usque ad Athenas xl,a qua usque Thebas xl, deinde usque Nigrum pontem xvili,a quo per mare usque Constantinepolim quingenti milliaria ; eta Nigro ponte usque Cretaim insulam ccc milliaria. Deinde ex altera parte maris Adriatici, inter ipsum et mare quod ab Adriatico decurrit in Iispaniam, jacet tota Italia, et deinde Provincia, et tandem Hispania. Sed quia notae sunt, non oportet nunc plus de istis regionibus dici. Haec igitur est historia, quam volui hic texerc secundum expericntiam naturaliwn et itinerantium de locis et gentibus totius habitabilis, usquequo Vestra Reverentia requirat principalem scripturam1.

Outlines of an astro- logical


Post locorum descriptionem deberent sequi alia quatuor, scilicet certificatio naturarum stellaruim fixarurn ct planetarum, ut certior haberetur per haec certitudo complexionum omnium locorum et rerum locatarum, quatenus posset fieri judicium de praesentibus, praeteritis, et futuris, ut tandem fierent, quinto2, opera quae promoverent omnia rei publicae utilia et nociva excluderent. Sed cum nen potui proptcr impedimenta

1 Usqueque. .. seripluram omitted in CC. C, (Cambridge) MSS, In 0, are the words : * Finitur quarta pars majoris eperis.’ Nevertheless the MS. procerds to the astrological section that follows, and indeed divides this section into chapters as though it were a distinct treatise. The reference ta prnetpalesn sripherane, So often spoken of before, will be noted.

2 The four previous points are (a) the nature of the zodiacal signs; (b) of the planets; {c¢) ihe influence of each over places and things ; (d) judgement as Lo past and future events founded on these facts.