102 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
causa possunt videri per species suas diffusas in umbram usque ad oculum. Sed partes orbium illuminatae, et sphaera ignis et aer extra umbram sunt corpora nimis rara, nec habent lucem fixam sed transcuntem, et idco debilis lux est, et multum distant; ex quibus causis videri non possunt de nocte, quia species veniens ab cis in umbram est nimis debilis, nec potest oculum immutare. Scd quando sol appropinquat ad ortum, et hoc est quando cst in decimo octavo gradu circuli suae depressionis sub horizonte, secundum quod Ptolemaeus docet in Almagesti¹, tunc radii ejus cadunt in aere propinquiori ad nos, et ingrediuntur summitatem umbrae et latcra ejus, et sic potest aer illuminatus propinquior facere speciem fortiorem ad oculum, et incipit videre cum, et magis videtur secundum quod propinquior illustratur. Additur autem ad hanc causam, quod aer propinquior est densior, et praecipue quando lux venit ad aerem vaporosum, cujus altitudo maxima est quinquaginta et unum milliaria, et quaedam partes milliaris, secundum quod demonstratur in libro de Crepusculis; et propter densitatem hanc plus retinetur de luce in tali acre denso, sicut in stellis, et ideo fit fortior species ad oculum. Et hacc nobis ostendunt, quod aurora non fit per fractionem vel reflexionem lucis in nube, sicut sciunt instructi; sed fit per specicm solis accidentalem, quac venit ad nos a radiis ejus transeuntibus in acre vaporoso et nubiloso, sicut a radio solis per fenestram cadente venit species accidentalis per totam domum. Accidit etiam, quod lux parva, sive corpus lucidum modicae rapid mo- quantitatis, apparcat aliquando magnac extensionis in ali- quibus propter sensibilem distantiam et motus celeritatem in stellis discurrentibus 2, sicut dicit Ptolemaeus in sccundo Per- spectivac. Nam impressiones inflammatae in acrc.ex vaporibus ignitis in similitudinem stellarum, quae vocantur Arabice Assub ascendens et descendens, sunt corpora parvac quanti-
1 This word is properly written al-mijasţi; the i being long, corresponding to the Greek ŋ in peyiary. In its Latin form it is usually, though not uniformly, treated as indeclinable.
2 Ptol. Optic, p. 41. An orientalist friend referred me to Freytag's Arabic Lexicon : "'asó, nubes rubicunda, apparens in magna siccitate anni.' But Professor Ricu, who has kindly examined this passage for me is clearly of opinion that the word in
Luminous bodies in tion.