PERSPECTIVAE PARS SECUNDA: DIST, III. 103
tatis. Sed propter distantiam et motus ccleritatem apparent habere lumen longum. Similiter accidit in scintillis ascen- dentibus velociter de igne; nam motus celeritas facit quod multotiens apparent extendi in magna longitudine, cum tamen sint parvae quantitatis.
Modifica- tions of color,
Sicut vero lux percipitur solo sensu, sic color: et si illa novem, de quibus dictum est quod sint necessaria ad visum, non egrediantur temperamentum, visus percipiet veritatem coloris. Si autem egrediantur, non percipiet: ut si corpus coloratum sit solidum sufficienter, quatenus visum possit terminare, acstimabitur color visus esse illius corporis. Sed si non sit satis solidum, ut crystallus, cui si applicetur a parte posteriori corpus coloratum, apparebit visui quod sit color crystalli, cum non sit¹. Et cum viderit oculus colores fortes et postea convertat se ad loca luminosa, remanebit species coloris fortis in oculo suo ad tempus, et primo apparebit ei color puniceus, deinde purpureus, et postea niger, et sic evanescit, ut Aristoteles dicit secundo de Somno et Vigilia 2. Et hic error contingit ex superfluitate lucis variantis sicut judicium coloris. Et Ptolemaeus in secundo Perspectivae docet, quod diversi colores videntur unus propter duas causas. Prima causa cst ; nam in re diversorum colorum apparet unus propter distantiam superfluam, ita quod angulus qui totam rem con- tinet non habeat idoncain quantitatem. Cum singuli autem anguli, qui continent diversos colores, fuerint insensibiles, accidit ex compressione partium quae non discernuntur, quod color totius rei sit unus aliter quam singularum partium. Alia causa est; nam accidit ex motu rci veloci, ut in motu trochi plures colores habentis, quod non moratur unus et idem radius super unum et eundem colorem, quoniam recedit color ab eo propter celeritatem motionis ; et sic idem radius cadens super omnes colores non potcst discernere inter primum et novissimum, nec inter cos qui sunt in toto trocho, sed apparent
question is ash-shuhub, plural of
ash-shihab, a shooting star;
ascendens et descendens ought therefore to be in the plural.
1 The sentence is incomplete, though the sense is clear.
2 What Bacon calls the second book De Somno et Vigilia is what is now
called De Dusomnis. The passage quoted is in cap. iii.
3 Ptol. Optic. pp. 40-1.