PERSPECTIVAE PARS PRIMA: DIST. I. 7
e contrario, et hoc maxime in terra, secundario in igne. Hic vero vocatur humiditas pro liquido et lubrico, et siccum vocatur aridum et coagulatum. Et est sic de multis aliis, quae redu- cuntur ad species ct modos visibilium principales superius enumeratos. Et hace omnia patent ex primo¹ Ptolemaei de opticis et ex secundo Alhazen de aspectibus, et ex aliis auc- toribus perspectivac. Et sunt sensibilia communia, de quorum aliquibus exemplificat Aristoteles secundo de Anima et in principio de Sensu et Sensato, ut de magnitudine, et figura, motu, quiete et numero; sed non solum sunt ista sensibilia communia sed omnia praedicta, licet vulgus naturalium non consideret hoc, quia non est expertum per scientiam perspec- tivae. Nam sensibilia communia non sic dicuntur quia sen- tiantur a sensu communi, sed quia communiter ab omnibus sensibus particularibus vel a pluribus determinantur, et maxime a vísu et tactu, quia Ptolemaeus dicit secundo perspectivae, quod tactus et visus communicant in omnibus his viginti. Et haec viginti novem, cum eis quae reducuntur ad ea, sentiuntur a sensibus particularibus, et sensu communi, et imaginatione, et non possunt hae virtutes animae de aliis sensibilibus per se judicare nisi per accidens.
CAPITULUM IV.
The faculty of judge. ment.
De investigatione aestimativae et memoriac et cogitativae virtutis. Sunt autem alia sensibilia per se, nam bruta animalia utuntur solo sensu, quia non habent intellectum. Et ovis, si nunquam viderit lupum, fugit eum statim, et omne animal timet ad rugitum lconis, etsi nunquam audiverit prius nec viderit, et sic est de multis quac sunt nociva et contraria complexioni animalium, Et eodem modo de utilibus et convenientibus.. Nam si agnus nunquam viderit agnum, currit ad cum, et libenter moratur cum eo, et sic de aliis, Bruta crgo aliquid sentiunt in rebus convenientibus et nocivis, It scems that Bacon had access to the first book of Ptolemy's Optics, which is not now discoverable. [Sec Govi's edition, Turin, 1885.]