Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0002).pdf/17

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PERSPECTIVAE PARS PRIMA: DIST. I. 9

thought distinct from that of judge- ment.

postremac cellulae, quae retincat species aestimativae et sit arca ejus et repositorium, sicut imaginatio est arca sensus communis, et hacc est virtus memorativa, et hoc dicit Avi- cenna in primo de Anima. Cogitatio vero seu virtus cogitativa est in media cellula, quae est domina virtutum sensitivarum, et loco rationis in brutis, et ideo vocatur logistica, id est, rationalis, non quia utatur ratione, sed quia est ultima per- fectio brutorum sicut ratio in homine, et quia illi immediate unitur anima rationalis in hominibus. Et per hanc facit aranca telam geometricam, et apis domum hexagonam, eligens unam de replentibus locum, ct hirundo nidum, et sic de omnibus operibus brutorum, quac sunt similia artificio humano. Et homo in somnis videt mira per hanc virtutem, et huic serviunt omnes virtutes animae sensitivac ct obediunt tam posteriores quam anteriores, quia propter cam sunt omnes. Nam species quac sunt apud imaginationem multiplicant se in cogitationem, licet apud imaginationem sint sccundum suum esse primum propter phantasiam quae utitur illis speciebus; sed cogitativa nobilius habet species. illas, atque species aestimativae et memorativac fiunt in cogitativa secundum esse nobilius quam sit in eis, et ideo utitur omnibus virtutibus aliis tanquam suis instrumentis. Et in homine supervenit ab extrinseco et a creatione anima rationalis, et unitur cogitativac primo et immediate, et utitur ea principaliter sicut suo instrumento speciali, et ab ea fiunt species in anima rationali. Unde quando illa lacditur, pervertitur maxime judicium rationis, et quando illa est sana, tunc bene et rationabiliter operatur intellectus.

CAPITULUM V.

De expositione auctoritatum contrariarum circa jam dictas virtutes. Sed textus Aristotelis Latinus non ostendit nobis hanc 1 Bacon had good cause to suspect the accuracy of the Latin translations of Aristotle, whether made from Arabic versions or directly from the Greek. But he exaggerates their defects; and sometimes, perhaps, he finds it a convenient