12 OPERIS MAJORIS PARS QUINTA.
Aristotelem ct Avicennam in libro de Animalibus; aliud est quod primo immutatur a specicbus sensibilium, et in quo magis manifestantur et distinguuntur operationes sensuum, et hoc est cerebrum. Nam laeso capite accidit manifesta laesio virtutum sensitivarum, et laesio capitis est nobis magis manifesta quam cordis, et pluries accidit, et ideo secundum manifestiorem considerationem ponimus virtutes sensitivas in capite; et haec est opinio medicorum, non aestimantium quod a corde sit fon- talis origo virtutum. Sed Avicenna in primo Artis Medicinac dicit, quod licet ad sensum opinio medicorum sit manifestior, tamen opinio Philosophi est verior, quoniam oinnes nervi ct venae et virtutes animae oriuntur a corde primo et princi- paliter, sicut Aristoteles duodecimo de Animalibus demon- strat, et Avicenna tertio de Animalibus.
Origin and course of the optic neives.
DISTINCTIO SECUNDA;
Ilabens tria capitula. Primum est de origine nervorum qui ad oculum exiguntur.
CAPITULUM I.
Manifestis ergo his, ne aliquis scrupulus dubitationis in sequentibus occurrat, consideranda est compositio oculi ', quia sine hoc nihil potest sciri de modo videndi. Sed auctores quidam minus dicunt, quidam plus, et in aliquibus diversifi- cantur. Auctores enim perspectivae transeunt generalius de his, supponentes naturales philosophos et auctores medicinac, tanquam omnis qui legit perspectivorum scientias praeviderit medicos ct naturales. Et ideo sermo eorum in se est obscurus,
' This and the two following Distinctions deal with the anatomy of the cye and of the optic nerves. The description may be compared with that of Alhazen, lib. i. prop. 4-13, whom, however, Bacon has not followed blindly. Alhazen himself remarks at the end of liis description: 'Omne quod diximus de tunicis oculi et compositione earum jam declaratum est ab anatomicis in libris anatomiac.'