244 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.
Perfect bjiss as conceived
ficiens magis affectum quam intellectum et initium felicitatis futurae; quoniam utraque est cognitio et amor Dei. Sed sapientia hacc duo habet ut possibile est in hac vita, et felicitas comprehendit illa. imperfecte. De felicitate enim planum est, et de sapientia patet hoc idem per primum Metaphysicae, et sextum Ethicorum, et decimum. Et ideo ipse Aristoteles omnium philosophorum excellentissimus, omnibus renuntiavit quatenus contemplationi vacaret sapien. tiali, quia haec vita est simillima vitae divinae; et ideo a sapiente visa est dignissima, ut Tullius scribit de Aristotele, in quinto Academicorum libro: ct similiter de Theophrasto ejus successore in philosophia. Postquam vero fuerunt praeparati ad illuminationes divinas recipientes eas, posuerunt quod felicitas haec est totius by Boetius hominis, tam in corpore quam in anima, beatitudo, quam and 4 oculus non vidit 2 nec auris audivit, ut dicit Avicenna. Quae felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus, sicut docet philosophia Boetii ³, in tertio Consolationum libro. Et ibidem probat, quod non potest esse, nisi participatione summi boni, quod est Deus, quia completa boni participatio non est nisi in participatione Dei qui est bonum perfectum. Et ideo beati et felices non possunt esse nisi fruendo Dei bonitate. Et ideo philosophia nobile concludit corollarium, scilicet quod beati sunt Dii; sed unus est Deus naturae, participatione deitatis multi, scilicet omnes beatis. Et Aris- toteles primo Moralis Philosophiae docet quod appetitus humanus non potest terminari in aliquo bono nisi in summo quo clauditur; quia desiderium animae rationalis transcendit omne bonum finitum et vadit in infinitum. Et ideo oportet quod bono summo et infinito, quod est Deus, participet si ejus appetitus debet compleri. Sed constat per felicitatem com- plendus, quare oportet quod Deo fruatur in acternum. Et tunc quantum ad intellectum speculativum fiet anima, secun- All the MSS. have quinto. Perhaps the reference is to De Finibus, lib. v. cap. 25. 2 videt.., audit, M. 1 deitatis, M.; dignitatis, O. ct D. 3 Boetii, om. M. 3 Boet. De Consol. lib. iii. Prosa To 'Uti justitiae adeptione justi, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos Deos ficri simili ratione necesse est.'