MORALIS PHILOSOPHIA: PARS PRIMA. 245
dum Avicennam, scculum intelligibile, et describetur in ca forma totius universi et ordo omnis a primo, scilicet Deo, et per omnes substantias spirituales et coclos, etc., quousque per- ficiatur in ca dispositio universitatis, ut sic transeat in scculum intellectum, cernens id quod est pulcritudo absoluta et decor verus. Et quantum ad intellectum practicum, dicit quod perficietur bonitate pura, et erit sua delectatio non de genere delectationis sensibilis, quac solum est per conjunctionem superficierum corporum sensibilium immutantium sensus nostros; immo intrat animam, et infunditur in substantiam ejus, et est delectatio conveniens dispositioni naturali quae est in substantiis vivis et puris et spiritualibus. Et est excellentior et nobilior omni delectatione ; et haec est delectatio felicitatis, ut affirmat. ment.
Future punish- ment
Et non solum de felicitate locuti sunt, sed de miseria alterius vitae quae malis reservatur. Unde posuerunt quod Deus obedientibus sibi preparavit promissionem felicem quam oculus non vidit ncc in cor hominis ascendit; et inobedientibus promissionem terribilem, sicut Avicenna dicit. Et Tullius et Trismegistus et Socrates et multi alii locuti sunt expresse de eis promissionibus. Unde Tullius ait primo de Tusculanis Quaestionibus duas vias duplicesque cursus hominum: qui autem integros castosque se servassent quibusque fuisset minima cum corporibus contagio, essentque in corporibus humanis vitam imitati divinam, iis ad eum a quo erant pro- fecti, scilicet ad Deum, reditum facilem patere. Qui autem se vitiis humanis contaminassent iis demum iter seclusum a consiliis Dei. Et Hermes Mercurius 2, in libro de Divina Natura sic ait, Cum fuerit animae a corpore facta discessio tunc arbitrium examenque meriti ejus transit in summam potestatem, quac eam cum piam justamque perviderit, in sibi competentibus locis manere permittit. Sin autem delictorum illitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans tradit aeternis poenis agitandam, ut in hoc obsit
1 Tusc. Disput, lib. i. cap. 30 [Orelli's ed. 1861]. It will be noted that here (as in many of the numerous extracts from Seneca that follow), Dii is changed to Deus.
"Cf. De Civitate Dei, lib. viii. cap. 23, 24; which contain long quotations from this writer, foretelling the downfall of paganism.