MORALIS PHILOSOPIIIA PARS PRIMA. 247
Propter quod Marcus Tullius dicit primo de Quaestionibus By Cicero. Tusculanis, Philosophia omnium artium mater [quid est aliud] nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum Dei? Haec nos primum ad ejus cultum, demum ad jus hominum, quod situm est in generis humani societate, erudivit. Et idem in secunda de Natura Divina ait, Cultus Dei est optimus idemque sanc- tissimus castissimus plenissimusque pietatis, ut eum semper pura, integra, incorrupta mente et voce veneremur. Non enim philosophi solum sed majores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, et immola- bant ut ipsi et sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt. appellati, quod nomen patuit postea latius. Qui autem omnia quae ad Dei cultum pertinent diligenter curabant et tanquam relegentes, sunt dicti religiosi ex relegendo, eligentes eligendo, tanquam legentes ex legendo, et intelligendo intelligentes. Alterum nomen vitii est; alterum laudis.' Nam Augustinus quarto de Civitate Dei sententiam hanc Tullii de superstitione et vera religione, nec non, octavo ejusdem, de religione et religiosis, accipit et exponit; volens quod religiosi dicti sunt quod Deum eligant et relegant relegentes, et iterum et iterum eligentes per verum cultum et continuum.
Avicenna and Aris- tole on public ceremonial.
In isto autem cultu, secundum Avicennam ct alios, habent ordinari templa, et orationes, et oblationes, et sacrificia, et jejunia, et peregrinationes maximae ad locum legislatoris ut habeatur in memoria et veneratione. Et Aristoteles in suis considerationibus de hoc cultu dicit nunquam verecundiores nos esse debere quam cum de divinis agitur; si intramus templa simus compositi, ad sacrificium accessuri vultum demittamus, si in oratione argumento modestiae fungamur. Et ideo dicit Avicenna, Oportet ut doctor doceat oratorem
1 Tusc. Disput. lib. i. cap. 26. The words in brackets are omitted in the MSS., and Deorum is substituted for Dei. The quotation which follows is from De Natura Deorum, ii. 28. It is transcribed correctly; excepting that ipsi et sui liberi is substituted for sibi sui liberi. St. Augustine quotes the passage, De Civitate Dei, iv. 30. 2 patebit, D. et O. S curarent, O.; relegerent, M.
- Cf. the spurious treatise Rhetorica ad Alexandrum, cap, 2.
But the quota. tion is perhaps from the Theologia of Aristotle, a work written in Greek, and translated into Arabic, thence into Latin. I have not seen it, but compare Ravaisson's Metaphysique d'Aristote, vol. ii. p. 542.