446 MULTIPLICATIO SPECIERUM.
possint pati inferiora patet, quia communicant in materia, et quod illa quae communicant in genere communicant in materia, ut dicitur quinto Metaphysicorum. Et ideo licet non communicent in tantum ut sit mutua generatio el cor- ruptio completa inter inferiora et coelestia, hoc enim negatur libro de Generatione et alibi, tamen postquam in genere com- municant, oportet quod in materia communicent, secundum quod Aristoteles dicit. Et ideo manifestantur haec in Priori- bus, quod essentia generis proximi est materiale principium in naturalibus respectu duarum specierum, et individuum gencris respectu duorum individuorum illarum specierum. Congruentia autem est ad hoc; quoniam quanto magis partes universi assimilentur, tanto major est salus carum et utilitas. Et ideo. cum inferiora non possunt assimilari per naturas completas, naturae coelorum congruit ut saltem per species receptas. Necessitas autem concludit hoc idem per generationem rerum et corruptionem, cujus causa principalis est duplex allatio solis sub obliquo circulo; sed sol non est per substantiam in inferioribus, et ideo per virtutem. Et sic de aliis corporibus coelestibus. Et per experientiam patet illud de luce diffusa a coelestibus per omnia inferiora. Et ideo cum objiciatur quod natura coelestis non est generabilis et corruptibilis, propter quod non generabitur in materia elementari; dicendum est quod hoc est verum sub esse completo, sed sub esse speciei non est inconveniens, immo necessarium.
Sed secundo sciendum est, quod coelestia possunt recipere species ab aliis coelestibus, ut luna et stellae recipiunt vir- Lutem et speciem solis, ita quod lux solis veniens ad super- ficiem lunae vel stellae cujuslibet educit ibi per naturalem immutationem lucem de potentia materiae2. Et hoc dicit commentator super secundum Cocli et Mundi, et arguit ad hoc per aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionis, ut patebit inferius. Et Aristoteles ipse dicit octavo Metaphysicorum quod non omne alterabile est generabile, propter coelestia ; et hoc est quia alteratio lucis est in coelestibus. Et idco dicit Aristoteles secundo Meteorologicorum 3, quod sol illuminat
1 Cf. Metaphys. iv. 6, § 15. 2 Cf. vol. i. p. 129.
3 Metaphysicorum, J., Meteorum, Reg. Cf. Meteorologica, i. 8, § 6.
(2) Action of celestial bodies on each other.