Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0002).pdf/526

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

518 MULTIPLICATIO SPECIERUM.

Si vero dicatur solum contrarium resistit, et multis specie- bus nihil est contrarium, ut specici lucis et cujuslibet coelestis, et colori et sapori et hujusmodi, quae sequuntur mixtionem, dicendum est quod virtuti coelesti non est aliquid contrarium absolute secundum suam essentiam; effectui tamen equivoco ejus, cujusmodi est rarefactio, est aliquid contrarium, ct simi- liter est de condensatione, et aliis est aliquid contrarium, et ipsi in quantum est efficiens contrariam dispositionem in materia, et sic de colore et aliis quae sunt in mixtis. Nam. eodem modo est de eis, sicut de coelestibus activis, et quod plus est, quia in illis relucet vestigium contrarictatis elemen- taris, quia a qualitatibus elementorum contrariis causantur. Et licet non sit in coelestibus contrarietas quatuor qualitatum activarum et passivarum, tamen ibi est contrarietas penes rarum et densum et penes lucidum et obscurum et hujusmodi, sicut inferius evidentius exponetur. Si dicatur quod materia appetit speciem, quia non est in corruptionem sed in comple- mentum, ut dictum est prius, quare non resistit; dicendum est quod licet eam appetat, tamen est ibi aliqua transmutatio modica circa raritatem et densitatem, et densum resistit rare- factioni, et e contrario; quae tamen transmutatio recom- pensatur in melius propter generationem speciei, per quam quodlibet cuilibet assimilatur in natura propter gencrationem speciei, per quam quodlibet cuilibet assimilatur in natural propter salutem partium et totius universi. Sed haec certius determinabuntur inferius, quando de corruptione specierum agetur 2.

Deinde accedamus ad debilitatem; et dicendum est quod by species debilitatur magis ac magis in corporibus mundi in quibus multiplicatur, quantum est de natura multiplicationis transeuntis quae manet sub ratione speciei. Nam hoc dico propter hoc quod species impeditur aliquando transire per medium corporis, et accidit quod iliud corpus natum est recipere speciem continue generatam in eo, unde fortificatur species ct fit effectus completus, sicut accidit de luce solis in corpore lunae et stellarum, Et species ignis fortificatur quando materia occurrit, ut in combustione magna apparet, et

The weakening of force distance.

Cf. p pp. 417-8. 2 Cf. Part VI, of this treatise.