LINGUARUM COGNITIO. 125
opportunum pro medicinis et minutionibus et aliis, secundum quod Hippocrates et Galienus et Aristoteles et Ptolemaeus et alii auctores certificant. Et non solum in his, sed in omnibus ad quae corpora mundi alterantur per caclorum virtutes; et ideo sapientes, non solum puri philosophi sed sancti ut Moses et alii, fecerunt opera in electis constellationibus, sicuti inferius ex- ponam suo loco, per quas regiones alteraverunt et homines exci- taverunt ad multa salva libertate arbitrii. Unde et bella gesse- runt utiliter et multa magnalia operati sunt. Et ideo sicut alia opera in debitis temporibus fecerunt mirifica, sic et formave- runt verba quac magnam receperunt virtutem ex ipsa constella- tione caelesti, et ideo fecerunt multa per haec verba. Sed haec dependent ex scquentibus; et ideo pertransco de his usque ad loca opportuna. Si tamen alia opera recipere possunt virtutem ex anima immaculata, et desiderio forti, et certa intentione, et virtute caelesti, credunt multi sapientes quod longe magis po- test verbum, quod est principium et primum opus animae ratio- nalis, et maxime in triplici lingua quae consecratae sunt divinis mysteriis, ut sunt Hebraea, Graeca, Latina. Sed haec hactenus. Nam haec intelligi non possunt ut oportet sine posterioribus.
Ex3 his igitur quae circa linguas dicta sunt, patens est quod Latini magnum habent sapientiae detrimentum propter lin- guarum ignorantiam. Unde ex hac parte gloriari non possunt de sapientia, immo multum inglorii et cum vario sapientiae damno languent; quod quia non advertunt, ideo necessitate compulsi sunt moderni damnum cum vituperio sustinere, a quibus omnes sancti doctores, philosophi et sapientes antiqui remanserunt immunes.
1 J., alteraverint.
2 J., ut possint.
3 This paragraph occurs in V. £.21, and in J. f. 104. The reason for its position here is elsewhere explained. (Cf. I'reface to this volume and add. note on Vol. i., p. 96.)
4 J., quia, altered to que. V. quia.
5 J., avertunt. V., advertunt,