Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

12 OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.

stultitiam, propter quas ipsa¹ possemus et deberemus evitare. Sed propter causas assignatas de inducendis philosophorum testimoniis silui fere in aliis; ad hoc idem quae nunc sup- ponenda sunt, ac si essent proposita. Nunc autem possum innucre consilia, testimonia in quibus consilium vel man- datum de obviando istis expressius habetur. Contra igitur sensum vulgi teneamus mandatum Exodi, Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum acquiesce sententiae, ut a vero devies. Et consilium Tullii in fine de quaestionibus impleamus dicentis, 'Tu autem etsi in oculis sis multitudinis, tamen in ejus judicio stare noli, nec quod ipsa putet idem putare pulcherrimum.' Et Senecal libro de copia verborum invitat nos et consolatur recedentes a via multitudinis, dicens, Nondum felix es, si nondum te turba deriserit.' Et contra consuetudinem impleamus con- silium Cypriani, Consuetudo sine veritate vetustas erroris est, propter quod relicto errore, sequamur veritatem. Et Augustinus praecipit quod veritate manifesta, cedat con- suetudo veritati, quia consuetudinem veritas et ratio semper excludunt 5. Et Isidorus, Usus auctoritati cedat; pravum usum lex et ratio vincant 6. Et ideo Tullius libro de immor- talitate animae, laudans et extollens eos qui fugiunt consuetu- dinem, dicit, Magni animi est cogitationem a consuctudine revocare. Nomen autem auctoritatis & favorabile est. Et ideo majores nostri venerandi sunt, sive habeant auctoritatem veram, sive apparentem, quae est auctoritas ducum vulgi.' Et contra usum apparentis auctoritatis non solum sunt propria consilia et mandata secundum vias Dei et sanctorum et philosophorum et omnium sapientum, sed quicquid contra vitia humanae fragilitatis apud auctores veros dici potest, commune est eis qui auctoritate abutuntur pracsumpta. Et ideo si consilia et mandata habemus contra defectus verorum auctorum, multo magis contra abutentes. Sed quia auctores.


) J. O., ipsa. V., ipsas. J., hoc idem. V., hæc idem. O. omits ad hoc-essent proposita. ³ J., invenire, J., quaestionibus in fine. vincat. 7 O, om, libro. S 5 J. O., excludit. ४ J., auctoritas. 6 O., vincant. V., 0., auctoritatis. ४ J., defectum. O. V., defectus.