CAUSAE ERRORIS. 13
veridici, ut sancti et philosophi principales, juverunt nos in consideratione veritatis, regratiandum eis est, sicut Aristoteles primo Metaphysicae regratiatur suis praedecessoríbus, et in fine Elenchorum de inventis multas ipsemet cupit habere grates. Quoniam vero prima fundamenta 2 jecerunt, est eis non solum regratiandum, sed quasi totum cum quadam reve- rentia ascribendum. Secundum quod Seneca vult tertio Naturalium, Si quid a posterioribus inventum est, nihilominus referendum antiquis, quia magni animi fuit rerum latebras primitus dimovere, et plurimum ad inveniendum contulit, qui speravit posse reperiri; et quamvis propter humanam. fragilitatem in multis defecerunt, tamen excusandi sunt.' Nam ut in libro memorato ait Seneca, Cum excusatione veteres audiendi sunt.'
J. much muti- lated here, only begin- nings of lines left.
CAPITULUM VI.
Sed quoniam propter peccatum originale et propria ³ cujus- libet peccata partes imaginis lacsae sunt, nam ratio caccu- tiens est, memoria fragilis, ac voluntas depravata, el verum ac bonum uno modo sunt, falsum autem cuilibet vero oppositum, et malum cuilibet bono contrarium infinitis modis variantur; quia ut Philosophus secundo Ethicorum exemplificat, facile est diverti a signo dato, propter multiformem declinationis possibilitatem, sed veritas et virtus sunt in puncto; infinitac etiam sunt veritates ac virtutes, atque innumerabiles gradus in qualibet veritate ac virtute sunt; manifestum est quod mens humana non sufficit dare quod necessarium est in omnibus, nec potest in singulis vitare falsum nec malum. Et ideo ad auctorum dicta verorum potest convenienter addi, et possunt corrigi in quampluribus. Et hoc egregie docet Seneca in libro quaestionum naturalium, quoniam tertio libro dicit 'Opiniones. veteres parum exactas esse et rudes, circa verum adhuc erra- batur. Nova crant omnia primo tentantibus, postea eadem illa limata sunt, nulla res consummata est, dum incipit.' Et in
J. compara- tively perfect again.
1 O. om. principales.
- O., qui vero prima principia.
4 J., partis. O. V., partes. 5 diversi. 3O., proprium. J. O., Ethicorum. V., Topicorum. 7 O., potest communiter addi et corrigi. 6 V., 8 O., Ioc egregie docet. V., haec egregia dicit. # O. om. adhuc errabatur.