16 OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.
Deum, venit Hieronymus super Genesim, et probat falsam¹ esse expositionem per rationes irrefragabiles, sicut inferius ex- ponetur. Unde dicit, Quamvis auctoritatis sint, et eorum umbra nos opprimat, qui Israel virum videntem Deum in- terpretati sunt, tamen magis consentimus Deo vel angelo qui hoc nomen imposuit, quam auctori alicujus eloquentiae secu- laris. Et doctores catholici in studiis solemnibus constituti nunc temporis in publicis multa mutaverunt quae sancti dixerunt, eos pie 5 exponentes ut possunt salva veritate.
CAPITULUM VII.
Quoniam igitur haec ita se habent, non oportet nos adhaerere omnibus quae audivimus et legimus, sed examinare de- bemus districtissime sententias majorum, ut addamus quae eis defuerunt, et corrigamus quae errata sunt, cum omni tamen modestia et excusatione. Et ad hanc audaciam erigi possumus, non solum propter necessitatem, ne deficiamus vcl erremus, sed per exempla et auctoritates eorum, ut in nullo simus reprehensibiles de praesumptione. Nam Plato dicit, Amicus est Socrates magister meus, sed magis amica veritas. Et Aristoteles dicit se magis velle veritati consentire, quam amicitiae Platonis doctoris nostri carissimi. Haec ex vita Aristotelis et primo Ethicorum et libro Secretorum mani- festa sunt. Et Seneca dicit in libro de quatuor virtutibus cardinalibus, Non te movcat dicentis auctoritas. Non quis, sed quid dicat intendito? Et Boetius libro de disciplina scholarium, Stultum est magistratus orationibus omnino con- fidere, nam primo credendum, doncc vidcatur quid sentiat; postea est fingendum eundem in dicendo errasse, si forte reperire queat discipulus quod commissac obviat sedulitati magistrali 10. Et Augustinus dicit ad Hieronymum, quod solos auctores scripturae sacrae vult credere in scribendo 1 O., falsum esse, omitting seven following words.
2 J. O., qui. V., quod. 4 J., multa mutaverunt. V, om. mutaverunt, 3 J., auctoritati, 5 J., cos pic. V. om. cos. 6 J. O., omni tamen, V. om, omni. 7 J., vel per. O. and V., sed per. 9 O. om, dicat intendito.
- J. omits in.
10 V. om. Et Boetius-sedulitati magistrali, J. O., give the passage